33 certior de sanctitate morum et vitae Karoli magni, in am- plius et perfectius gaudeat se solum ilium trecentis annis et j.i ocultatum in luoem gentium divina cooperante gratia produxisse. Vere etenim speramus eum hujus Canonizationis auctorem a domino ad id preëlectum, quem a primo illo justissimo Karolo magno alterum magnum Karolnm mundo credimus illuxisse. Egregia vero ipsius B. Karoli gesta et triumpha- lem bellorum ejus historiam aliis relinquimus, quae in catlia- logo virorum fortium et in cronicis ejusdem multiphariam reperitur, cujus et nos officiosa sedulitate alias micrologum conscripsimus (1). Implorata igitur S. Spir. gratia quae tarda nescit molimina, ad ampliandam laudem tantae propaginis attingamus radicem hujus ipsius plantationisquam vere plantavit et irrigavit pater celestis. Ad evidentiam tamen subsequentium capitulatim totius ope- ris summam pTedistinguimus. Explicit prologus. Incipiunl capitula libri primi. I. Genealogie series beati Karoli. II. Yisio Stephani pape III. De vita et merito beati Karoli. IV. Quanto affectu omnium imperator factus. V. De clavibus sepulchri imperatori transmissis. VI. De primitiis sui imperii domino consecratis. VII. De doetrina et eloquentia imperiali. VIII. De cur& ipsius in jure poli. IX. De vigilantia ipsius in justitia fori. X. Qualiter filium suum Ludovicum heredem paternae sanctitatis et regni Aquisgrani instituerit. XI. De eondempnacione heresiareharum felicis etelephanti. XII, De autoritate Romanae sedis adhibita. XIII. De abdicatione septimae synodi. (1) Micrologum. Deze is volg. Fabricius Bibl. Med. et inf. Lat., T. lp. 9G7 omstreeks 1165 geschreven, onder den titel van Micrologusde sanctitate meritonim et gloria miraculorum B. Caroli Magnilibri tres. 3

Tijdschriftenbank Zeeland

Archief | 1856 | | pagina 41