BRIEF V4N J. BOREEL.
(6 Mei 1608).
Amicissime vir.
Calendis Maijs ad te scripsi sed raptim quia, cum mihi
otii satis suppeteretamantis felix inquietudo et audentia
eas literas dimisit intersititiis sponsalibuset cum reverterer
nuncius in prociuctu erat. Causa inquietudinis eratquod
cum mater diem horamque contrahendis sponsalibus dixisset
fore diem Mercuriiqui erat Aprilis novissimus mota deinde
nescio quo affectu semel adhuc voluerit filiam natu majorem
moneri de mariti consensu presentiaque impetranda. Quae
res me mirum quantum anxit, satis, n. prospexi id quod
acciditfuturum ut filiamatris genibus advoluta2 aut tres
ut minimum dies exoraretnon illos marito persuadendosed
convocando exercitus partium et inter aliosamitam Theodo-
rulam ea biduo post sed serolicet aegraadvolavitcujus
autoritati junctis filiae laclirymis et generi minis impar
esset ilia flexilis soror mater socrus feminarum humanissima
et timidissimapuella obmutescente et. cessura victori in
praedam. Itaque postquam lassus animus meus aut potius cor
pus 3 modo horas quieti necessariae impendissetsurgo et
quod est tristium conficio aliquot spacia ambulando in cubi-
culo meodeinde fallendo tempori solatium ex scriptione quaero
quod mihi in tua amicitia semper repositum duxi. Ibi me
tamquam turbo quidam curarum cubiculo et aedibus pellit
et quonam? nisi ubi Deus spem libertatis quandam fecerat,
nosti n. quam sincere serviam potius quam fortiter amem.