BRIEF V4N J. BOREEL. (6 Mei 1608). Amicissime vir. Calendis Maijs ad te scripsi sed raptim quia, cum mihi otii satis suppeteretamantis felix inquietudo et audentia eas literas dimisit intersititiis sponsalibuset cum reverterer nuncius in prociuctu erat. Causa inquietudinis eratquod cum mater diem horamque contrahendis sponsalibus dixisset fore diem Mercuriiqui erat Aprilis novissimus mota deinde nescio quo affectu semel adhuc voluerit filiam natu majorem moneri de mariti consensu presentiaque impetranda. Quae res me mirum quantum anxit, satis, n. prospexi id quod acciditfuturum ut filiamatris genibus advoluta2 aut tres ut minimum dies exoraretnon illos marito persuadendosed convocando exercitus partium et inter aliosamitam Theodo- rulam ea biduo post sed serolicet aegraadvolavitcujus autoritati junctis filiae laclirymis et generi minis impar esset ilia flexilis soror mater socrus feminarum humanissima et timidissimapuella obmutescente et. cessura victori in praedam. Itaque postquam lassus animus meus aut potius cor pus 3 modo horas quieti necessariae impendissetsurgo et quod est tristium conficio aliquot spacia ambulando in cubi- culo meodeinde fallendo tempori solatium ex scriptione quaero quod mihi in tua amicitia semper repositum duxi. Ibi me tamquam turbo quidam curarum cubiculo et aedibus pellit et quonam? nisi ubi Deus spem libertatis quandam fecerat, nosti n. quam sincere serviam potius quam fortiter amem.

Tijdschriftenbank Zeeland

Archief | 1878 | | pagina 151