148
Summo mane video fores apertas puella quadam expurgante
pulverem atrii. Timidus praetereo neque n. unquam ea hora
adire licuitprogressus refero pedem rectaque ingredior in-
telligo matrem totam noctem insomnem egisse eo quod Adri-
anula (ea est uxor illius boni viri) heri vespere matris genibus
advolutaper memoriam patrisper dolores partus quos gi-
gnendis illi nepotibus tulisset, per quidquid unquam in vita
posthac matri optimae filia obedientissima prestare posset offi
cii hoc unicum peteret ne se iam enecaret, hoc est ne soror
ipsius Borelio daretur in matrimonium. Quod cum non obti-
neret, unicum solatium flagitare si diceret 3 dies marito
flectendo quos mater largita sit non modo sed et precibus
filiae ita mota ut de summa rei dubitaret. Ego vero peto
me admitti in cubiculum ejus ubi offendo ipsam imaginem
tristitiae et planctus lectico insidentem lachrvmantemque cum
Haijmanno amico meo sed juxta inope consilii. Exquiro
causam luctusnarraturdico nihil nobis inopinatum acci-
disse heri n. me praemonuisse rem esse expeditu facilem
modo earn ejus consilii poeniteat et sui juris oblivisci nolit.
Esse nos hie quatuor homines Deum Praesidem S""1 cujus
auspiciis omnium nostrum tranquillitas ita firmari possit ut
nullus postea lachrymis et planctibus daretur locus. Peto
advocari puellam mater renuit; hie ego nescio quae dixi, quae
non dixi, impetro a matre puelle praesentiam. Addo ani-
mum Haymanno et nutu significo serio rem cum matre ge-
reret. Ego puellam et amoris et rerum inter nos gestarum
monere et inonere sed adeo vehementer atque tu qui Bore-
lium nosti facile potes conjicere; fatetur se quidem fidem de-
disse sed me ea vespere qua me objurgavit eandem ipsi remisis-
sequam vocem cum ego subridens centum basiolis haussissem
significavi matri fuisse me quondam felicem priusquam filia
datam et acceptam fidem remisissetlicet multi, nec immerito,
dubitarent possit ne post remissam fidem fides constare, tan-
quam quae sit jus tertii nempe Dei; quibus omnibus mater
cum nihil respondisset ego ex eo non invitam se vinci colli-