133 7. Brief van de gedeputeerden der koninklijke steden in Schotland aan den magistraat der stad Tere dd. 7 Augustus 1647. Viri konerandi amici nostri charissimi, Accepimus literas vestras datas 8 Julii, es quibus innotuit nobis vestra anirai voluntas et promptitudo ad perficienda omnia humanitatis officia et erga nos et erga dominum con- servatorem Thoman Cünighamium qui de sincera vestra erga nos benevolentia nos persuadere sategit, vosque ostendit optime afFectos in iis, que spectant tunc ad stabile nostrum emporium in genere, tunc ad se in specie, qui benigne et in meliorem partem interpretatus est omnia dicta et facta vestra, quamvis de utrisque antea longe aliter ab aliis accepimus. Pactum est autem ex conservatoris relatione etex fiducia, quam concepimus de vobis vos non in posterum officio vestro defuturos, ut ratum habuerimus et de novo confirmaverimus prius nostrum decretum de confiscandis mercibus hinc in quamvis aliam partem vSeptemdecim Provinciarum praeter emporium apud vos trans- vehendis. Et ut certum nostrum consilium magis conspicuum evadat, etiam atque etiam a vobis petimus, ut serio agatis cum dominis Ordinum generalium et provincialiumut publico edicto cavere velint in omnibus portubus et urbibus Unitarum Provinciarum, ne aut vestra urbs aut nostrum emporium quid detrimenti capiat, quemadmodum Anglicano emporio consu- luistis, atque magistratus et officiarii, si forte dominus con servator vel eius deputati conquesti fuerint, jubeautur assistere et operam navare domino conservatori et iis, quos ipse consti tuent, ut decretum nostrum antenominatum ad versus omnes trausgressores executioni mandetur. Yestri arbitramur officii esse hoc ipsum in rem vestram pro curareque autem ex mer- catoribus nostris emporium forte fregerint et conservatoris manus evaserint, nobis delati pro merito pena luent, ut in praesenti nostro conventu iam statuimusatque ita pro nostra parte contractus abunde satisfecisse videmur. Date igitur

Tijdschriftenbank Zeeland

Archief | 1903 | | pagina 155