133
7. Brief van de gedeputeerden der koninklijke steden in
Schotland aan den magistraat der stad Tere dd. 7
Augustus 1647.
Viri konerandi amici nostri charissimi,
Accepimus literas vestras datas 8 Julii, es quibus innotuit
nobis vestra anirai voluntas et promptitudo ad perficienda
omnia humanitatis officia et erga nos et erga dominum con-
servatorem Thoman Cünighamium qui de sincera vestra erga
nos benevolentia nos persuadere sategit, vosque ostendit optime
afFectos in iis, que spectant tunc ad stabile nostrum emporium
in genere, tunc ad se in specie, qui benigne et in meliorem
partem interpretatus est omnia dicta et facta vestra, quamvis
de utrisque antea longe aliter ab aliis accepimus. Pactum est
autem ex conservatoris relatione etex fiducia, quam concepimus
de vobis vos non in posterum officio vestro defuturos, ut
ratum habuerimus et de novo confirmaverimus prius nostrum
decretum de confiscandis mercibus hinc in quamvis aliam partem
vSeptemdecim Provinciarum praeter emporium apud vos trans-
vehendis. Et ut certum nostrum consilium magis conspicuum
evadat, etiam atque etiam a vobis petimus, ut serio agatis
cum dominis Ordinum generalium et provincialiumut publico
edicto cavere velint in omnibus portubus et urbibus Unitarum
Provinciarum, ne aut vestra urbs aut nostrum emporium quid
detrimenti capiat, quemadmodum Anglicano emporio consu-
luistis, atque magistratus et officiarii, si forte dominus con
servator vel eius deputati conquesti fuerint, jubeautur assistere
et operam navare domino conservatori et iis, quos ipse consti
tuent, ut decretum nostrum antenominatum ad versus omnes
trausgressores executioni mandetur. Yestri arbitramur officii
esse hoc ipsum in rem vestram pro curareque autem ex mer-
catoribus nostris emporium forte fregerint et conservatoris
manus evaserint, nobis delati pro merito pena luent, ut in
praesenti nostro conventu iam statuimusatque ita pro nostra
parte contractus abunde satisfecisse videmur. Date igitur