134< nobis veniamsi exegerimus etiam a vobisut prestetis quod vestri est officii ex tenore contractus antememorati. 1. 1) Imprimis autem cum dominus conservator non tantum modo quodam generali representet totam nationeui nostram, sed et speciatim status regalium urbium huius regniideo petimus a vobisut conferatis in Thoman Cunighamium, praesentem dominum conservatoremdebitum omne officium et iustam satisfactionem in omnibus iis, que spectant ad nos et conservationem privilegiorum inter vos. Petimus etiam ut consuetum ei solvatis pensionem illi et eius officio debitam post suspensionem et depositionem Patrici Drumond militis, qui submotus loco fuit in Octobre 1640 utque eum omnibus modis agnoscatis, quibus ante eum eius decessores. Modum enim vos ei'ga eum gerendi animi vestri erga nos- significationem interpretabimur. Nolite permittere, ut nostra patientia et do- mini conservatoris modestia invitet vos ad negligentiam et se- curitatemquasi stupidi simus et emporium nostrum apud vos manere debeat immobile. Memineritis cum quibus pepigeritis, permittite nos causam disputare, actiones nostras probare et pro nobis ipsis domi respondere. 3. 3) Secundo a vobis petimus, ne in iudicio causam au- diatis nedum sententiam pronuncietis pro vel contra aliquem nationis nostraenisi invitato primum domino conservatore et ejus praesentia rogata. 3. 3) Tertio ut sedes necessarias in templo nostro extruen- das curetisatque cemiterium muro muniatis et ad honestam mortuorum sepulturam accommodetis. 4. 4) Quarto ut reparetis et augeatis diversorium quod domum conserger(i)e apjiellant. 5. 5) Quinto magistros portuum jubeatis, ut subvectioni l) Zie 1645 art. 14. 3) Zie 1612 art. 9. 3) Zie 1645 art. 4. Zie 1645 art. 2. 5) Zie 1612 art. 3 en 1645 art- 12-

Tijdschriftenbank Zeeland

Archief | 1903 | | pagina 156