148 6). Nam cum Gyrus peraegre esset bellis occupatus extra regnum, noil potuit ilia accusatio ad alium deferri quam ad Darium Assuerum. Defuncto autem Dario Assuero Cyrus imperium tenuit solus, idque inivit anno imperii sui tertio, sicuti patet ex locis Dan. X 1 et XI 1. Verum quia et Cyrus tunc extra regnum bella movebat adversus Massagetas et alios populos, non potuit ipse imperio praeesse, sed coactus est id demandare filio suo Cambysi. Hie vero est quern Esdras Artaxerxem nominat, idemque templi structuram impedivit non modo omnibus diebus patris sui Cyri (Esd. IV 5) sed et suis ad regnum usque Darii (Esd. IV 5 et 24), puta illius qui Cambysi successit et in bistoriis appellatur Darius Hystaspis. Vides, reverende vir, quam exacte nostra supputacio et sacrae historiae respondeat et profanae; et contra quam absona sint quae Scaliger et Junius statuunt. Primum enim ex uno Dario Esdrae faciunt duos, unurn Hystaspin, qui templi redintegrationem Judaeis prohibuit, alterum Darium Nothum, qui earn Judaeis concessit. Secundo verba Esdrae cap. IV 5 //usque ad regnum Darii regis Persidis" accipiunt inclusive, verba autem vers. 24 //usque ad annum secundum Darii regis Persidis", quae a prioribus nihil differunt, summit exclusive, Itaque res ipsa clamitat eorum hypothesim, quae sibi ipsi non constat, nec veram esse nec veri similem. Habes, reverende vir, nostrum de Scai/igeri et Junii sen- tentia iudiciumuna cum rationibus quae et nostram adstruunt et illorum desfcruunt. Hos si recte ponderis, videbis tibi plene satisfactum esse, itaque iain verbum non addam. Vale, re verende vir, et nos amaquod facies mutuum. Middelburg! 29 Novembris 1625. Tuus omni officio (w. g.) P. Lansbergius. Het opschrift luidtEerwaerdengodtvruchtigenhooch- geleerden ende seer bysonderen, mr. Joos Verlaeren, ge trouwen dienaer des H. Euangelii tot Elissingen.

Tijdschriftenbank Zeeland

Archief | 1903 | | pagina 170