148
6). Nam cum Gyrus peraegre esset bellis occupatus extra
regnum, noil potuit ilia accusatio ad alium deferri quam ad
Darium Assuerum. Defuncto autem Dario Assuero Cyrus
imperium tenuit solus, idque inivit anno imperii sui tertio,
sicuti patet ex locis Dan. X 1 et XI 1. Verum quia et
Cyrus tunc extra regnum bella movebat adversus Massagetas et
alios populos, non potuit ipse imperio praeesse, sed coactus est
id demandare filio suo Cambysi. Hie vero est quern Esdras
Artaxerxem nominat, idemque templi structuram impedivit non
modo omnibus diebus patris sui Cyri (Esd. IV 5) sed et suis
ad regnum usque Darii (Esd. IV 5 et 24), puta illius qui
Cambysi successit et in bistoriis appellatur Darius Hystaspis.
Vides, reverende vir, quam exacte nostra supputacio et
sacrae historiae respondeat et profanae; et contra quam absona
sint quae Scaliger et Junius statuunt. Primum enim ex
uno Dario Esdrae faciunt duos, unurn Hystaspin, qui templi
redintegrationem Judaeis prohibuit, alterum Darium Nothum,
qui earn Judaeis concessit. Secundo verba Esdrae cap. IV
5 //usque ad regnum Darii regis Persidis" accipiunt inclusive,
verba autem vers. 24 //usque ad annum secundum Darii regis
Persidis", quae a prioribus nihil differunt, summit exclusive,
Itaque res ipsa clamitat eorum hypothesim, quae sibi ipsi non
constat, nec veram esse nec veri similem.
Habes, reverende vir, nostrum de Scai/igeri et Junii sen-
tentia iudiciumuna cum rationibus quae et nostram adstruunt
et illorum desfcruunt. Hos si recte ponderis, videbis tibi plene
satisfactum esse, itaque iain verbum non addam. Vale, re
verende vir, et nos amaquod facies mutuum. Middelburg!
29 Novembris 1625.
Tuus omni officio
(w. g.) P. Lansbergius.
Het opschrift luidtEerwaerdengodtvruchtigenhooch-
geleerden ende seer bysonderen, mr. Joos Verlaeren, ge
trouwen dienaer des H. Euangelii tot Elissingen.