173
Britanniam ad septentrionem. sunt autem ibi plures insule
parve et magne, brachiis maris separate ab invicem et dis-
tincte. et sunt ille insule fortissimis aggeribus cincte in cir-
cuitu contra maris impetum et munite quarum gleba est
valde ferax quo ad segetes, sed quo ad arbores est quasi nuda.
non enim possunt arbores propter maris salsuginem profundare
suas radiceset ideo post plautationem cito deficiunt et ares-
cunt. est autem Selandia valde populosa, divitiis opulenta
variis. gens magne stature, fortis corpore et audax meute,
circa cultum Dei devota, inter se pacifica et quieta, multis
benelica, nullis molesta, nisi quando hostium insolentie resis-
tere est coacta