121 citurn suum ultra flu men istud duceret versus oppidum Donsanum J) atque ibidem similiter trajecto flumine, quod Lysain vocamus, perrexit recta ad Schaldiin inter parocliiam de Ecke et Swynaerde, eoque lluvio etiarn superato, comitante semper exercitu Gallico, eandem Scaldim circa parocliiam de Melle, dioecesis Mechliniensis, et in vicinia iterum trajecit Auriacus cum suis atque inde per partem districtus Teneramundani 2) et districtum Wasianum recta perrexit Hulstum, oppidum strictissime cinxit et tandem magno catholicorum et regis dam no intercepit. 3) Explicari 11011 potest verbis, quantam stragem uterque exercitus, turn Hollandorum turn Gallorum, in toto illo itinere et in reditu feceritnulli ecclesiae parcituin fuit, duae, ut superius notatum est, combustae in districtu Tiletano 4), omnes spoliatae, sacramentalia ubique ipsuinque Corpus Domini in multis locis conculcata, destructa altaria plurima, ecclesiae inultae pollutae, cujusvis aetatis et ordinis mulieres ac virgines foedissimae tractatae, nihil denique criminis aut sacrilegii a militibus omissum fuit, ita videlicet Rex Christianissimus, Ecclesiae catholicae primogenitus, ubi ecclesiam Dei protegere tenebatur, per suos et per confoederatos haereticos ferrum videtur adegisse in ipsius Ecclesiae viscera et fugato religionis catholicae exercitio haeresim in oppido Hulsten si et toto territorio substituit ac stabilivit, bonis omnibus ecclesiasticis in locis illis sitis et ad ingentem summam ascendentibus lisco Batavico addictis, perpetua sui et christiani nominis ignominia. Nullus pastor catholicus in dicto oppido aut territorio toleratur. Gives tamen, licet destituti omni auxilio spirituali, in fide orthodoxa constantissimi perseve- rant. Pastores aliquot ejecti, non metuentes captivitatem, vincula, gravissimas mulctas et poenas, diu noctuque laborant, ut secreto et alieno habitu oves desertas consolentur, Sacramentis Ecclesiae muniant et in fide confirment, adeo ut vix unus aut alter sciatur, qui hactenus deserta fide haeresim amplexus est. Deus strenuos illos 1) Deinze. 2) Dendermonde. 3) Waddington, La république des Provinces-Unies, Paris 1895, t. II, p. 145147. 4) Thielt.

Tijdschriftenbank Zeeland

Archief | 1930 | | pagina 183