LSD clitione Hollandorum, scilicet oppida Hulstum, Axele cum suis respective territoriis quorum 11011 pauca sub maris undis submersae jacent et Sassiportus maris. In his locis anno 1645 cultus orthodoxus proscriptus fuit, sed inodo in oppido Hulstensi de consensu Statuum Hollandorum extruc- tum est sacellum, in quo missionarii Ordinis fratrum minorum Re- collectorum qui tamen in habitu seculari incedere coguntur Sa- cramenta administrant et divina peragunt ministeria. Alii adhuc in circumvicinis parochiis et locis sunt missionarii Ordinis etiam fratrum minorum Recollectorum et Beatae Mariae de Monte Oarmelo, qui omnes reguntur ad nutum et sub directione oratoris et fidelium eleemosinis et oblatis sustentantur. Non longe ab oppido Hulstensi intra limites Regis Hispaniarum constructa est capella Clinga dicitur in qua missionarii Re- collecti vicinis fidelibus Sacramenta ministrant, ibique numerantur 650 communicantes, non compreliensis oppidanis Hulstensibus nec ultra habitantibus, qui omnes ascendunt ad 4000 communi- cantes. Sassiportus maris multum negotii et difficultatis passim cau- savit oratori, qui ab annis aliquibus de consensu Statuum Hol landorum curavit, ut Missa celebretur in loco honeste et debite praeparato, ad quem habitantibus catholicis liber est accessus; constituit quoque orator ibidem missionarium sacerdotem secularem, ut functiones omnes pastorales obeat, sed qui multoties pertur- batus fuit, etenim quandoque coactus fuit locum deserere et catholici infirmos suos ad proxiinam parochiain de Selsate, sub qua Sassiportus situs est, deferre debuerunt, ut iis pastor dictae parochiae Sacramenta et viaticum administraret. Haec levi semper ex causa contingunt et juxta sensum gubernatoris, qui nuper has movet difficultates nomine represalliae, ut dicebat, quod Em.mus arcliiepiscopus Mechliniensis passus non fuerit, ut ministellus praedicaret in quadam parochia dioecesis suae sita sub ditione Regis Catholici. Sed banc ultimam et praecedentes difficultates, huic non absimiles, magno labore et industria sopivit orator, unde

Tijdschriftenbank Zeeland

Archief | 1930 | | pagina 192