LSD
clitione Hollandorum, scilicet oppida Hulstum, Axele cum suis
respective territoriis quorum 11011 pauca sub maris undis submersae
jacent et Sassiportus maris.
In his locis anno 1645 cultus orthodoxus proscriptus fuit, sed
inodo in oppido Hulstensi de consensu Statuum Hollandorum extruc-
tum est sacellum, in quo missionarii Ordinis fratrum minorum Re-
collectorum qui tamen in habitu seculari incedere coguntur Sa-
cramenta administrant et divina peragunt ministeria. Alii adhuc
in circumvicinis parochiis et locis sunt missionarii Ordinis etiam
fratrum minorum Recollectorum et Beatae Mariae de Monte
Oarmelo, qui omnes reguntur ad nutum et sub directione oratoris
et fidelium eleemosinis et oblatis sustentantur.
Non longe ab oppido Hulstensi intra limites Regis Hispaniarum
constructa est capella Clinga dicitur in qua missionarii Re-
collecti vicinis fidelibus Sacramenta ministrant, ibique numerantur
650 communicantes, non compreliensis oppidanis Hulstensibus
nec ultra habitantibus, qui omnes ascendunt ad 4000 communi-
cantes.
Sassiportus maris multum negotii et difficultatis passim cau-
savit oratori, qui ab annis aliquibus de consensu Statuum Hol
landorum curavit, ut Missa celebretur in loco honeste et debite
praeparato, ad quem habitantibus catholicis liber est accessus;
constituit quoque orator ibidem missionarium sacerdotem secularem,
ut functiones omnes pastorales obeat, sed qui multoties pertur-
batus fuit, etenim quandoque coactus fuit locum deserere et
catholici infirmos suos ad proxiinam parochiain de Selsate, sub
qua Sassiportus situs est, deferre debuerunt, ut iis pastor dictae
parochiae Sacramenta et viaticum administraret. Haec levi semper
ex causa contingunt et juxta sensum gubernatoris, qui nuper has
movet difficultates nomine represalliae, ut dicebat, quod Em.mus
arcliiepiscopus Mechliniensis passus non fuerit, ut ministellus
praedicaret in quadam parochia dioecesis suae sita sub ditione
Regis Catholici. Sed banc ultimam et praecedentes difficultates,
huic non absimiles, magno labore et industria sopivit orator, unde