133 X 1749 MEI 20. Maximiüanm Antoums van der Noot, bisschop van Gent aan Benedictus XIV. Archipresbyteratus Hulstensis quondam satis vastus multasque complectens ecclesias parochiales, ad quatuordecim jam fere a saeculo redactus est ex eo, quod aliquae parocliiae mari contiguae ejusdem inundationibus submersae sint t), aliae inciderint in po- testatem et dominium Statuum Confoederatorum Ordinum, unde factum, ut in bis publicus sacerdotibus Romano-Catliolicis pro- hibeatur accessus et publicum religionis nostrae exercitium. Yerum equidem est, quod istis in partibus missionarii res sacras occulte peragant ac magno cum zelo ibidem in vinea Domini laborent; ast verendum est, ne aliquando defectu presbyterorum sub dominio Statuum oriundorum quales omnes missionarios esse debere anno 1731 sancitum fuit per eosdem Status Confoederato rum Ordinum operariorum ibidem numerus multurn diminuendus sit, non sine maximo catbolicorum ac religionis catholicae de- trimento. Accedit, quod ob coutinuam aeris intemperiem mor- bi ibidem sint frequentiores ac vita incolarum non ita diuturna, unde fit, ut nisi Deus Optimus Maximus provideat de remedio, orator timeat, ne eo aliquando adducatur, ut miseras illas oves sine pastore relinquere cogatur, ex una parte non liabens ex propriis subditis quos eo mittat, ex altera, nemine ex aliena dioecesi Statuum praedictorum subdito volente se certo vitae periculo ob rationes antedictas exponere. Sane hasce angustias expertus fuit jam inde cum intimo animi sensu orator, dum abliinc duobus annis, missionario Sassiportus Gandavensis via concursus ad aliam curam pastoralem promoto 2), coactus fuit efBcere, ut is per aliquot menses in Sassiportu fun- 1) Van het Nederlandsche gedeelte Oud-Hontenisse (Krüger, dl. IV, p. 472). 2) Krüger, dl. IV, p. 568.

Tijdschriftenbank Zeeland

Archief | 1930 | | pagina 195