137 istis necessaria suppeteret subsistentia et apta ad extruendum oratorium domus coemeretur atque oratorium hoc sacra instrueretur supellectile. Laus sit superis, liac ratione plurium animarum, quae perversionis periculo occluso oratorio exponebantur, modo pros- pectum est saluti (Bigenh. oorspr.) IV 1753 MEI 28. Joannes de Castillion, bisschop van Brugge, aan Benedictus XIV. Superest de districtu Slusano verba facereis quondam celeber- rimus ob quatuor quae cornplectebatur oppida, plurimum munita, et pagos duodecim episcopo factus est inaccessibilis ab anno 1601, totus ingerniscens sub dominatu Eoederatorum Statuum, qui multo tempore omne etiam secretum religionis orthodoxae exercitium rigorosissime inhibuerunt:, donee tandem post diuturna immensi laboris conamina, dignissimus oratoris antecessor obtinuit licentiam varie restrictam ac limitatam, bina erigendi oratoria, alterum Slusis, alterum in oppido Isendicano, atque utrobique constituendi presby- terum secularem, natum tamen sub dominio Unitarum Provinciarum et non alium licet tales in bac dioecesi difficulter inveniantur, imo passim deficiantqui inibi quidem apertis januis sacra operantur aliasque functiones eurat.as libere exercent, extra vero occultius Ecclesiae Sacramenta administrant, non modo praefatorum oppi- dorum incolis sed et numeroso populo catholico quaquaversum disperso, etiam illis, qui haereticis cohabitant aut in nosocomiis aegri decumbunt, idque vigore novissimi et rarioris privilegii a Foederatis Ordinibus anno 1745 concessi i), ita tamen, ut ad criminosos extremo supplicio plectendos accessus omnis maneat 1) Dit privilege is noch te vinden in het Groot Placaet-boeck, nóch in Wiltens, Kerkelijk Plakaatboek.

Tijdschriftenbank Zeeland

Archief | 1930 | | pagina 199