138 praeelusus. Duo illi vere zelosissimi pastores incessu libero et absque difficultatum periculis totum pondus ferre debent cliei et aestus, nec ipse quidem missionarius Middelburgensis, dum, ut supra relatum est, in locis isti oppido vicinis Sacramenta ministrat, immunis foret a muleta contra illos, qui in aliqua functione pas- torali ibidem fuerint deprehensi, irremissibiliter decreta, nisi in- dustriose sciret captivare benevolentiam censorum, qui invigilant, illosque ad dissimulandum inducere. Medio illo tempore, quo loca haec a copiis Regis Christianis- simi manserunt occupata, magna sane cautela opus fuit, ne quid forte liberius circa religionis nostrae exercitium fuisset attentatum, in quod quidem protendere videbantur aliqui zelatores indiscreti, sensa sua palam nimis manifestantes. Pastor Slusanus, ceteris licet prudentior, per gubernatorem Galium coactus facere in publico adrninistrationes, militum stipante caterva, rem prius magistratui acatholico communicavit habitoque responso parendum esse obtemperavit; ast successor illius paulo post defuncti, praesagus futurorum, cum novo qui tunc advenerat gubernatore negotium religionis prudentius egit, nihil prorsus innovando, ne ipsum quidem habitum, quern pro more gestare perrexit coloris nigri modeste secularemhinc tantam apud magistratum et populum consecutus gratiam, ut post Gallorum evacuationem infima plebs, quantumcumque contra alios facta insolentior, nullum equidem pastori ejusqne ecclesiae malum volverit, quam commotionem subo- riri captam magistratus pro sua authoritate sedavit eo facilius, quod indiscretionis jam dictae primarii fautores, plebis diras veriti, jam tunc fixo alibi domicilio securitati suae consuluissent. Alias tamen ipse pastor superiore anno subiit difficultates t) ratione duorum infantium ex orphanatrophio fugitivorum, et quamquam magistratum minime lateret hujusmodi fugam nemini catholicorum ullatenus esse imputabilem, illos nihilominus ad procurandum eorumdem reditum indirecte cogere voluit, interdicendo omne in ecclesia servitium, relicta tamen pastori facultate extra illain 1) Zie Krüger, dl. IV, p. 612613.

Tijdschriftenbank Zeeland

Archief | 1930 | | pagina 200