24 omnes feriabuntur sed pro mutatione de una in alteram scholam aut classem, nihil omnino dabitur, 20. Discipuli libertatem obtinebunt, ut pro arbitrio paren- turn in quacunque officina suos libros possint emere. DISTINCTIO CLASSIUM, SERIES ET ORDO LECTIONUM. I. In Schola Conrectoris duae sunt classes. 1In prima classi tyronum omnibus totius septimanae diebus, ab hora octava ad nonam, ex Rudimentis et Epithome Grammatices Vossii, suas lectiones, domi memoriae mandatas, et vocabula quaedam, ex vocabulari domi etiam memoriae mandata, et scriptis nitide exhibita recitabunt, et super ista pro suo captu examinabuntur. 2. Post meridiem, ab hora prima ad secundam, idem facient tyrones, quod ante meridiem, et post recitatas lectiones, domi memoriae mandatas, novas domi discendas accipient atque etiam quaedam themata faciliora, domi componenda et nitide exscripta, sequenti die praeceptori tradenda. 3. In secunda classi ab hora nona ad semiundecimam, omnibus totius septimanae diebus 1themata discipuli, domi composita, scriptis exhibebunt 2. quae domi ex colloquiis Corderii, Catonis distichis, Phaedro aut Terentio ex Latino in Belgicum sermonem verterunt, scripto tradent 3. turn suas lectiones ex grammatica, syntaxi aut Janua linguarum, domi memoriae mandatas, recitabunt 4. deinde authores suos explicabunt, ex illis grammatice et syntactice diligenter pro loci victoria examinentur 5, et postremo themata legantur, et alta voce notatis vitiis pro victoria loci corrigantur et nitide in libro describantur 6. a media undecima ad undecimam singulis classibus praescribetur, quid domi et post meridiem sit agendum. 4. Post meridiem ab hora secunda ad semiquartam disci puli majores suas lectiones ex supra dictis libris, domi memo riae mandatas, recitabunt, et partem ex suis supra dictis authoribus, domi ex Latino in Belgicum sermonem versam, explicabunt et diligenter ex illis lectionibus et versionibus examinabuntur. Et a media quarta ad quartam thema domi componendum accipient, et omnibus, quid diomi memoriae mandandum aut vertendum, praescribetur. 5. Diebus Martis post recitatas lectiones, thema in schola componendum accipient, et correctum nitide describent et diebus Saturni lectiones, quas per totam hebdomadam didice- runt, repetent. Posthea thema discipulis domi componendum dabitur et quid vertendum et memoriae mandandum indicabitur.

Tijdschriftenbank Zeeland

Archief | 1952 | | pagina 66