bijlage 4 26 maart 1485 Oliverius de Vos, pauselijk familiaris en clericus van het bisdom Utrecht, vraagt de provisie van de parochiekerk van St. Basilius te Vreemdijke in voornoemd bisdom. Beatissime pater. Cum parrochialis ecclesia sancti Basilii Vraendyc Traiectensis diocesis, que de jure patronatus laycorum existit, vacet ad presens et tanto tempore vacaverit, quod eius collatio iuxta Lateranen- sis statuta concilii est ad sedem apostolicam legitime devoluta, suppli- cat igitur Sanctitati Vestre eiusdem Sanctitatis Vestre familiaris Olive rius de Vos, clericus dicte diocesis, quatenus verum et ultimum dicte ecclesie vacationis modum, etiam si ex illo quevis generalis reservatio resultet, pro expresso habentes sibique specialem gratiam facientes de dicta ecclesia, cuius fructus etc. quatuor marcarum argenti puri secun dum communem extimationem valorem annuum non excedunt, quo- vismodo aut ex cuiuscumque persona seu per liberam resignationem cuiusvis de illa extra Romanam curiam etiam coram notario publico et testibus sponte factam aut constitutionem "Execrabilis" vel capi- tulum "De multa" vacet, etiam si specialiter reservata, affecta seu inter aliquos litigiosa, cuius litis statum etc. existat, eidem oratori providere seu provideri mandare dignemini de gratia speciali. Non obstantibus constitutionibus (et) ordinationibus apostolicis ceterisque contrariis qui- buscumque. Cum clausulis consuetis et oportunis. Concessum ut peti- tur in presentia domini nostri pape. .Tul(ius) Ostien(sis). Et cum absolutione ad effectum. Et quod obstantie beneficiales oratoris habeantur pro expressis. Et quod verus et ultimus dicte ecclesie vacationis modus, etiam si ex illo quevis generalis reservatio resultet, habeatur pro expresso. Et quod maior specificatio singulorum premissorum et aliorum neces- sarioram etiam valoris in litteris fieri possit. Concessum. Jul(ius) Ostien(sis). Datum Rome apud sanctum Petrum septimo Kalendas Aprilis anno primo. Reg. Suppl. Vol. 849, fol. 8484 vso., Vaticaans archief Rome. bijlage 5 7 januari 1435 De kerkmeesters van de parochiekerk van O.L. Vrouw te Boekhoute in het bisdom Utrecht verzoeken een aflaat te verlenen aan hen, die 169

Tijdschriftenbank Zeeland

Archief | 1972 | | pagina 183