BIJLAGE 20
19 september 1471
Cornelius Johannis, clericus van het bisdom Utrecht en studerend aan
de universiteit te Leuven in het bisdom Luik, vraagt de provisie van de
parochiekerk van St. Macharius te Vlake in het bisdom Utrecht, waar
van Theodoricus de Steewach, rector, wegens ouderdom en gebrekkig
heid zich voorstelt afstand te doen, terwijl Theodoricus een jaarlijks
pensioen uit de vruchten van de kerk vraagt, te betalen door Cornelius
en zijn opvolgers.
Beatissime pater. Cum devotus orator vester Theodoricus de Steewach,
rector parrochialis ecclesie sancti Macharii loei de Vlake partium Zee-
landie Traiectensis diocesis, adeo senio confractus et sui corporis viri-
bus destitutus existat, quod eidem ecclesie commode presse illiusque
parrochianorum animarum curam gerere et excercere nequeat sicut
decenter per se ipsum et propterea ecclesiam ipsam, quam obtinet,
resignare proponat, supplicant igitur Sanctitati Vestre tam dictus
Theodoricus quam devotus vester Cornelius Johannis, clericus dicte
diocesis, quatenus resignationem ipsam admittentes seu admitti man-
dantes de dicta ecclesia, que de jure patronatus laicoram existit et
cuius fructus etc. viginti octo marcarum argenti secundum communem
extimationem valorem annuum non excedunt, sive ut premittitur sive
alias quovismodo aut ex alterius cuiuscumque persona seu per liberam
resignationem dicti Theodorici vel alicuius alterius de illa in Romana
curia vel extra earn etiam coram notario publico et testibus sponte
factam aut constitutionem "Execrabilis" vel capitulum "De multa"
vacet et specialiter vel generaliter reservata, affecta, devoluta seu cuius
litis statum etc. inter aliquos litigiosa existat, Cornelio, qui in vicesi-
moquarto vel circa sue etatis anno constitutus existit et in universitate
studii Lovaniensi Leodiensis diocesis studet, cum dispensatione opor-
tuna providere necnon, si maioris partis patronorum ad hoe accedat
assensus, juri patronatus aliorum patronorum derogare et insuper Theo-
dorico prefato pensionem annuam decern marcarum similium super
fructibus etc. dicte ecclesie per dictum Comelium et successores suos
eidem Theodorico, quoad vixerit, vel procuratori suo in terminis et locis
ad id de consensu partium statuendis (et sub penis) in talibus apponi
solitis annis singulis integre persolvendam reservare etc. dignemini cum
non obstantiis et clausulis oportunis. Concessum ut petitur cum pen-
sione tercie partis in presentia domini nostri pape. Jo(hannes de)
Mont(emirabili).
Et cum pensione prepetita decern marcarum, que transeat ad succes
sores.
183