BIJLAGE 20 19 september 1471 Cornelius Johannis, clericus van het bisdom Utrecht en studerend aan de universiteit te Leuven in het bisdom Luik, vraagt de provisie van de parochiekerk van St. Macharius te Vlake in het bisdom Utrecht, waar van Theodoricus de Steewach, rector, wegens ouderdom en gebrekkig heid zich voorstelt afstand te doen, terwijl Theodoricus een jaarlijks pensioen uit de vruchten van de kerk vraagt, te betalen door Cornelius en zijn opvolgers. Beatissime pater. Cum devotus orator vester Theodoricus de Steewach, rector parrochialis ecclesie sancti Macharii loei de Vlake partium Zee- landie Traiectensis diocesis, adeo senio confractus et sui corporis viri- bus destitutus existat, quod eidem ecclesie commode presse illiusque parrochianorum animarum curam gerere et excercere nequeat sicut decenter per se ipsum et propterea ecclesiam ipsam, quam obtinet, resignare proponat, supplicant igitur Sanctitati Vestre tam dictus Theodoricus quam devotus vester Cornelius Johannis, clericus dicte diocesis, quatenus resignationem ipsam admittentes seu admitti man- dantes de dicta ecclesia, que de jure patronatus laicoram existit et cuius fructus etc. viginti octo marcarum argenti secundum communem extimationem valorem annuum non excedunt, sive ut premittitur sive alias quovismodo aut ex alterius cuiuscumque persona seu per liberam resignationem dicti Theodorici vel alicuius alterius de illa in Romana curia vel extra earn etiam coram notario publico et testibus sponte factam aut constitutionem "Execrabilis" vel capitulum "De multa" vacet et specialiter vel generaliter reservata, affecta, devoluta seu cuius litis statum etc. inter aliquos litigiosa existat, Cornelio, qui in vicesi- moquarto vel circa sue etatis anno constitutus existit et in universitate studii Lovaniensi Leodiensis diocesis studet, cum dispensatione opor- tuna providere necnon, si maioris partis patronorum ad hoe accedat assensus, juri patronatus aliorum patronorum derogare et insuper Theo- dorico prefato pensionem annuam decern marcarum similium super fructibus etc. dicte ecclesie per dictum Comelium et successores suos eidem Theodorico, quoad vixerit, vel procuratori suo in terminis et locis ad id de consensu partium statuendis (et sub penis) in talibus apponi solitis annis singulis integre persolvendam reservare etc. dignemini cum non obstantiis et clausulis oportunis. Concessum ut petitur cum pen- sione tercie partis in presentia domini nostri pape. Jo(hannes de) Mont(emirabili). Et cum pensione prepetita decern marcarum, que transeat ad succes sores. 183

Tijdschriftenbank Zeeland

Archief | 1972 | | pagina 197