Et examinetur in camera apostolica. Fiat. F(ranciscus). Datum Rome apud sanctum Petrum pridie Idus Septembris anno duo decimo. Reg. Suppl. Vol. 814, fol. 77, Vaticaans archief Rome. bijlage 30 2 december 1390 Bonifatius DC verleent aan allen, die de kerk van O.L. Vrouw te Vin- ningen in het bisdom Utrecht op de zondag voor het feest van de geboorte van St. Jan de Doper bezoeken, een aflaat. Bonifatius etc. universis Christifidelibus presentes litteras inspecturis salutem etc. Licet is de cuius munere venit etc. Cupientes igitur ut par- rochialis ecclesia beate Marie de Vinninghen Traiectensis diocesis con- gruis honoribus frequentetur et etiam conservetur et ut Christifideles eo libentius causa devotionis confluant ad eandem et ad eius conser- vationem manus promptius porrigant adiutrices, quo ex hoe ibidem dono celestis gratie uberius conspexerint se refectos, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctori- tate confisi omnibus vere penitentibus et confessis, qui dominica prox- ima ante festum Nativitatis beati Johannis Baptiste ecclesiam ipsam devote visitaverint annuatim et ad conservationem huiusmodi manus porrexerint adiutrices, duos annos et duas quadragenas de iniunctis eis penitentiis misericorditer relaxamus, volumus autem quod, si alique alie littere super concessione huiusmodi sub huius diei dato confecte ap- pareant seu alias visitantibus dictam ecclesiam vel ad eius reparatio- nem seu fabricam aut huiusmodi conservationem manus porrigentibus adiutrices aut alias inibi pias elemosinas erogantibus seu alias aliqua alia indulgentia imperpetuum vel ad certum tempus nondum elapsum duratura per nos concessa fuit, huiusmodi presentes littere nullius exis- tant roboris vel momenti. Datum Rome apud sanctum Petrum quarto Nonas Decembris anno secundo. Reg. Lat. Vol. 10, fol. 220—220 vso., Vaticaans archief Rome. bijlage 31 17 april 1401 193

Tijdschriftenbank Zeeland

Archief | 1972 | | pagina 207