Bonifatius IX verleent aan hen, die de parochiekerk van St. Martinus te Westbaarland in het bisdom Utrecht in de week na Pinksteren be zoeken, dezelfde aflaat als de bezoekers van de kerk van O.L. Vrouw de Portiuncula in het bisdom Assisi verkrijgen. Bonifatius etc. universis etc. Licet is etc. Itaque, sicut accepimus, parrochialis ecclesia sancti Martini in Westbarlant Traiectensis diocesis nos cupientes, quod ecclesia ipsa congruis honoribus frequentetur et etiam conservetur et ut Christifideles eo Hbentius causa devotionis con- tluant ad eandem et ad reparationem et conservationem huiusmodi manus porrigant promptius adiutrices, quo ex hoe ibidem dono celestis gratie uberius conspexerint se refectos, de omnipotentis Dei misericor- dia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi om nibus vere penitentibus et confessis, qui die lune in crastino Pentecostes ac per septem dies dictam diem lune immediate sequentes dictam ec clesiam devote visitaverint et ad conservationem eiusdem ecclesie manus porrexerint adiutrices, singula videlicet dierum huiusmodi, qui- bus ecclesiam ipsam visitaverint, ut prefertur, illam indulgentiam et remissionem suorum peccaminum auctoritate apostolica tenore presen- tium in perpetuum concedimus quam visitantes ecclesiam beate Marie de Portiuncula alias dictam de Angelis Assisinatensis diocesis prima et secunda diebus mensis Augusti annis singulis apostolica vel alia quavis auctoritate quomodolibet consequuntur et nichilominus, ut Christifi deles ipsi ad eandem parrochialem ecclesiam proptam confluentes huiusmodi indulgentiam uberius consequi possint, octo presbiteris ydo- neis tam secularibus quam religiosis per dilectos filios rectorem dicte ecclesie parrochialis ac magistros fabrice eiusdem pro tempore exis- tentes annuatim eligendis, ut ipsi confessiones omnium et singulorum Christifidelium in dictis secunda et tertia diebus post Pentecosten im mediate sequentibus causa huiusmodi indulgentie assequende confluen- tium ad ipsam parrochialem ecclesiam eadem auctoritate audire et ip- sorum confessionibus diligenter auditis pro commissis eis debitam absolutionem impendere valeant ac iniungere pro modo culpe peniten- tiam salutarem, nisi talia sint, propter que sedes apostolica sit merito consulenda, predicta auctoritate de uberioris dono gratie per presentes indulgemus presentibus perpetuis futuris temporibus duraturis, volu- mus autem quod, si alias visitantibus dictam parrochialem ecclesiam vel ad eius conservationem manus porrigentibus adiutrices aut alias inibi pias elemosinas erogantibus aut alias aliqua alia indulgentia imperpe- tuum vel ad certum tempus nondum elapsum duratura preter illam quam dudum videlicet quinto decimo Kalendas Novembris pontificatus nostri anno decimo per nostras litteras concesimus, per nos concessa fuerit, presentes littere nullius existant roboris vel momenti. Datum 194

Tijdschriftenbank Zeeland

Archief | 1972 | | pagina 208