tens non expeditis extra dictam curiam diem vite clausit extremum ac Beatitudo Vestra de dictis cappellaniis sic vacantibus devoto vestro Gerardo Schere, sacre theologie professori, prefati domini cardinalis cappellano, ut de reservatis providit gratiose tacito quod quidam Jo hannes Buenzen, clericus Traiectensis diocesis, predictam cappellaniam sancti Egidii fere per tres ac quidam Hermannus, presbiter dicte eciam diocesis, dictam cappellaniam ad altare sancte Marie quasi per quatuor respective occuparunt annos, prout in supplicatione desuper signata, quam hie habere dignemini pro expresso, plenius continetur, dignetur igitur Sanctitas Vestra litteras apostolicas super dicta supplicatione conficiendas cum expressione qualitatis personarum ac temporis occu- pacionis in cancellaria apostolica expediri mandare de gratia speciali. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Cum clau- sulis opportunis. Concessum ut petitur in presencia domini nostri pape. B(erardus) Spolet(anus). Datum Rome apud sanctum Petrum quarto- decimo Kalendas Novembris anno octavo. Reg. Suppl. Vol. 475, fol. 80, Vaticaans archief Rome. bijlage 39 9 december 1451 Gerardus Gerardi de Egmonda, rector van de parochiekerk van St. Martinus te Ritthem in het bisdom Utrecht, doet wegens lepra afstand van deze kerk en vraagt een jaarlijks pensioen uit de vruchten van de kerk en Gisbertus Nicolai Mast de Leydis, priester van genoemd bis dom, die er voor zich en zijn opvolgers in toestemt dit pensioen te be talen, vraagt de provisie van de parochiekerk te Ritthem, niettegen staande hij een vicarie in de parochiekerk van St. Petrus te Leiden bezit. Beatissime pater. Cum devotus vester Gerardus Gerardi de Egmonda, rector parrochialis ecclesie sancti Martini in Riethem Traiectensis dio cesis, miserabili lepre morbo percussus, ipsius ecclesie parrochianorum animarum curam de cetero gerere et eidem ecclesie preesse nequeat per se ipsum et propterea eandem ecclesiam in manibus Sanctitatis Vestre sponte resignat, supplicant Sanctitati Vestre idem Gerardus et devotus vester Gisbertus Nicolai Mast de Leydis, presbiter dicte dio cesis, quatenus huiusmodi resignationem admittentes de dicta ecclesia, cuius fructus etc. novem marcarum argenti communi extimatione va lorem annuum non excedunt, sive per huiusmodi resignationem sive alias quovismodo aut ex alterius cuiuscumque persona seu per consti- 200

Tijdschriftenbank Zeeland

Archief | 1972 | | pagina 214