riosque publicos et tabelliones quacumque auctoritate fulgentes, qua-
tenus, cum requisiti fuerint seu aliquis eorum requisites fuerit, eundem
Jasparem Hugonis Symonss, clericum, in realem, actualem et corpora-
lem possessionem dicti beneficii ecclesiastici seu capellanie perpetue
cum omnibus iuribus et emolumentis, ut prefertur, instituant, ponant
et inducant aut aliquis vestrum (sic) inducat adhibitis ad hec solemp-
nitatibus in talibus adhiberi solitis et consuetis, de et super quibus om
nibus et singulis prefatus Appollonius, patronus et collator, necnon
idem Jaspar provisus petierunt et quilibet eorum petiit a me, notario
subscripto, sibi fieri atque tradi instrumentum publicum unum vel
plura. Acta sunt hec in eodem oppido Nove Vlyssinge in domo habita-
tionis mei notarii sub anno, die et mensi quibus supra stilo curie Hol-
landie presentibus ibidem providis et discretis Nicolao Anthonii sar
tori et Johanne Jacopsz mandemaker, civibus prefacti oppidi Nove
Vlissynghe ad premissa vocatis et rogatis. Sic subscriptum.
Et ego Egidius van Hanthuuze, clericus Tomacensis diocesis, publicus
sacra imperiali auctoritate notarius et tabellio iuratus eiusdemque pri-
vati concilii auctoritate admissus, quia premisse declarationi collatio-
nem acceptatam capellanie prefacte et requisitioni unacum prescriptis
testibus presens interfui. Ideo hoc instrumentum inde publicavi, scrips!
signoque et nomine meis solitis signavi in fidem et robur premissorum.
Et signatum E. Hanthuuze, notarius admissus.
Et in dorso sic. Anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo
primo, die sabbato vigesimo septimo eiusdem prefati mensis Februarii
finitis vesperis ego notarius retronominatus vigore retroscripte colla-
tionis et requisitionis instante Jaspare Hugonis Symonss, clerico pro
viso, accessi sacellum sancti Johannis Baptiste in ecclesia parrochiali
divi Nicolai oppidi Nove Vlissynge et ibidem traditis clavibus et aliis
solempnitatibus adhiberi consuetis institui, posui et induxi eundem
Jasparem provisum in actualem, realem et corporalem possessionem
eiusdem beneficii seu capellanie cum omnibus et singulis iuribus, per-
tinentiis et emolumentis universis iuxta tenorem retroscripti instrumenti.
Actum in ecclesia Nove Vlissinge presentibus ibidem capellano cure
domus pauperum Wilhelmo Naeldewyc, presbitero religioso, et Mar-
tino Corneliss Croeck, cive prefati oppidi, testibus et me notario. Sic
signatum: E. Hanthuuze, notarius admissus.
Tituli ordinandorum exhibiti, fol. 127 vso. 129,
Archief van de bisschoppen, no, 535, RA. Utrecht.
bijlage 42
28 augustus 1486
Laurentius Comelii de Borsalia, arme clericus van het bisdom Utrecht,
203