Item similem gratiam facientes devoto oratori vestro Petro de Man, clerico Ambianensi, de perpetua capellania ad altare sancti Nicolai situm in parrochiali ecclesia de Meliskekt Traiectensis diocesis per obitum dicti ultimi possessoris, cuius nomen et cognomen in cancel- laria apostolica exprimi possint, extra Romanam curiam defuncti, vacante, cuius fructus etc. decern florenorum auri de camera secun dum predictam extimationem valorem annuum non excedunt, sive ut premittitur etc. eidem Petro in omnibus et per omnia providere etc. misericorditer dignemini ut supra. Concessum ut petitur pro utroque in presentia domini nostri pape. Jo(hannes de) Mont(emirabili). Et quod nomen et cognomen dicti ultimi possessoris in cancellaria apostolica exprimi possint. Et quod ipsius oratoris non obstantie habeantur pro expressis. Et cum absolutione ad effectum. Concessum ut supra. Jo(hannes de) Mont(emirabili). Datum Rome apud sanctum Petrum tercio Nonas Marcii anno secundo. Reg. Suppl. Vol. 689, fol. 77 vso., Vaticaans archief Rome. bijlage 44 1 juni 1439 Verzoek wegens het verval van de parochiekerk van St. Jan de Doper te St. Janskerke op Walcheren in het bisdom Utrecht een aflaat te ver lenen aan hen, die op de feestdag van St. Jan de Doper en andere feestdagen de kerk bezoeken en tot haar herstel bijdragen. Beatissime pater. Cum ad ecclesiam parrochialem sancti Johannis Bap- tiste ville sancti Johannis parcium Wallacrie Traiectensis diocesis, que in honore ipsius sancti est laudabiliter fundata, diversis temporibus ad laudem Dei et ob reverenciam ipsius sancti et specialiter ipsa die sancti Johannis, quando celebratur dedicacio dicte ecclesie, causa devocionis loei confluit multitudo populi visitando dictam ecclesiam, in qua plura et diversa fiant signa et miracula sub vocabulo sancti Johannis ita quod populus singularem ibidem habet et gerit effectionem sub spe releva- minis et gratie Dei contendendi sanitatem et liberacionem morborum et quia causantibus variis iacturis et dispendiis, inundacionibus, ex treme deformacionis opprobrio, quo partes ille afficiunt, subiaceat eiusque parietes et edificia omnimodam minebantur et minentur rui- nam, licet cum maximo detrimento, dampnoque et vendicione terrarum et bonoram dicte ecclesie aliqualiter non tarnen in toto sint reparate nee ad illorum sorciendam reparacionem et conservacionem ipsius 206

Tijdschriftenbank Zeeland

Archief | 1972 | | pagina 220