Item similem gratiam facientes devoto oratori vestro Petro de Man,
clerico Ambianensi, de perpetua capellania ad altare sancti Nicolai
situm in parrochiali ecclesia de Meliskekt Traiectensis diocesis per
obitum dicti ultimi possessoris, cuius nomen et cognomen in cancel-
laria apostolica exprimi possint, extra Romanam curiam defuncti,
vacante, cuius fructus etc. decern florenorum auri de camera secun
dum predictam extimationem valorem annuum non excedunt, sive ut
premittitur etc. eidem Petro in omnibus et per omnia providere etc.
misericorditer dignemini ut supra. Concessum ut petitur pro utroque in
presentia domini nostri pape. Jo(hannes de) Mont(emirabili).
Et quod nomen et cognomen dicti ultimi possessoris in cancellaria
apostolica exprimi possint.
Et quod ipsius oratoris non obstantie habeantur pro expressis.
Et cum absolutione ad effectum.
Concessum ut supra. Jo(hannes de) Mont(emirabili).
Datum Rome apud sanctum Petrum tercio Nonas Marcii anno secundo.
Reg. Suppl. Vol. 689, fol. 77 vso.,
Vaticaans archief Rome.
bijlage 44
1 juni 1439
Verzoek wegens het verval van de parochiekerk van St. Jan de Doper
te St. Janskerke op Walcheren in het bisdom Utrecht een aflaat te ver
lenen aan hen, die op de feestdag van St. Jan de Doper en andere
feestdagen de kerk bezoeken en tot haar herstel bijdragen.
Beatissime pater. Cum ad ecclesiam parrochialem sancti Johannis Bap-
tiste ville sancti Johannis parcium Wallacrie Traiectensis diocesis, que
in honore ipsius sancti est laudabiliter fundata, diversis temporibus ad
laudem Dei et ob reverenciam ipsius sancti et specialiter ipsa die sancti
Johannis, quando celebratur dedicacio dicte ecclesie, causa devocionis
loei confluit multitudo populi visitando dictam ecclesiam, in qua plura
et diversa fiant signa et miracula sub vocabulo sancti Johannis ita quod
populus singularem ibidem habet et gerit effectionem sub spe releva-
minis et gratie Dei contendendi sanitatem et liberacionem morborum
et quia causantibus variis iacturis et dispendiis, inundacionibus, ex
treme deformacionis opprobrio, quo partes ille afficiunt, subiaceat
eiusque parietes et edificia omnimodam minebantur et minentur rui-
nam, licet cum maximo detrimento, dampnoque et vendicione terrarum
et bonoram dicte ecclesie aliqualiter non tarnen in toto sint reparate
nee ad illorum sorciendam reparacionem et conservacionem ipsius
206