siam, quo ex hoc ibidem dono celestis gracie uberius conspexerint se
refectos, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli
apostolorum eius auctoritate confisi omnibus vere penitentibus et con-
fessis, qui in festo eiusdem sancti Laurencii eandem ecclesiam devote
visitaverint annuatim et ad reparacionem huiusmudi manus porrexerint
adiutrices, tres annos et totidem quadragenas necnon singulis diebus
octave predicti sancti, quibus ecclesiam ipsam devote visitaverint et
manus adiutrices porrexerint, ut prefertur, centum dies de iniunctis eis
penitentiis misericorditer relaxamus, voluimus autem, quod, si alias
visitantibus dictam ecclesiam aut ad eius reparacionem sive fabricam
manus porrigentibus adiutrices sive alias inibi pias elemosinas erogan-
tibus aut alias aliqua alia indulgentia imperpetuum vel ad cerium tem
pus nondum elapsum duratura per nos concessa fuerit, presentes lit-
lere nullius existant roboris vel momenti. Datum Rome apud sanctum
Petrum Kalendis Junii anno nono.
Reg. Lat. Vol. 52, fol. 73 73 vso.,
Vaticaans archief Rome.
bijlage 48
25 november 1452
Henricus de Borsalia, baro en dominus van de stad Veere in het bis
dom Utrecht, verzoekt de parochiekerk van O.L. Vrouw in genoemde
stad tot een collegiale kerk met een deken, scholaster en twaalf kanun
niken te verheffen en de parochiekerken van Veere, Biggekerke en
Nisse op Zuidbeveland, waarvan hij het patronaatsrecht bezit, bij de
collegiale kerk te incorporeren.
Beatissime pater. Cum devotissimus Vestre Sanctitatis et sancte Ro-
mane ecclesie filius Henricus de Borsalia, baro et dominus opidi de
Veris Traiectensis diocesis, de salute propria recogitans ac cupiens ter-
rena in celestia et transitoria in etema felici commertio commutare pro
sua et progenitorum suorum animarum salute ad Dei laudem et glo-
riam et divini cultus augmentum parrochialem ecclesiam beate Marie
virginis dicti opidi, que de suo jure patronatus existit, in collegiatam
ecclesiam, qui (sic) decanatu, qui inibi dignitas principalis, et scolas-
tria, que simplex officium, ac duodecim canonicatibus et totidem pre-
bendis, quos pro parte obtinentes (sic) et quorum unus erit decanus et
alius scolasticus, insimul capitulum, cuius caput sit decanus dictus,
faciat, erigere et instituere ac sufficienter dotare desideret, supplicat
Sanctitati Vestre prefatus baro, quatenus huiusmodi suo pio et lauda-
bili proposito favorabiliter annuentes sibi dictam ecclesiam cum archa,
sigillo, almutiis griseis etc. ac omnibus et singulis aliis privilegiis, hono-
210