ribus et insigniis collegialibus cum decanatu, scolastria, canonicatibus et prebendis, ut prefertur, erigendi, instituendi et dotandi ad instar et similitudinem aliarum collegiatarum ecclesiarum et presertim maioris ac beate Marie et sancti Salvatoris necnon sancti Livini de Sirixie civi- tatis et prefate diocesis Traiectensis sic tamen, quod iuspatronatus eius- dem erigende ecclesie dicto baroni ac suis heredibus et successoribus perpetuo reservetur ita videlicet, quod presentatio personarum ydone- arum ad decanatum, scolastriam ac canonicatus et prebendas huius- modi ad dictum baronem et illarum institutio ad ilium, cui presentes littere dirigentur, pro hac prima vice ad decanum vero nominatio ad scolastriam, autem ad canonicatus et prebendas predictos, quotiens inantea illos simul vel successive vacare contigerit, ad baronem, here- des et successores prefatos, presentationem (sic) vero scolastrie, ca- nonicatuum et prebendarum institutio ad decanum pro tempore exis- tentem et capitulum huiusmodi ecclesie, decani vero nominationem, institutio ad ipsum capitulum imperpetuum spectent et pertineant quod- que capituli et personarum eiusdem ecclesie ad decanum, parrochiano- rum vero ipsius ecclesie ad capitulum huismodi per aliquem ex eis vel aliis vel ad id per capitulum huiusmodi eligendis et deputandis anima- rum cura regenda et gubemanda spectet et pertineat ac quod dicta sic erecta ecclesia omnibus et singulis immunitatibus, exemptionibus, liber- tatibus, gratiis et indultis presertim maioris ac sancti Salvatoris et beate Marie Traiectensium necnon sancti Livini de Sirixie seu aliis collegiatis predictis per sedem apostolicam seu alias in speciali vel in generali concessis et imposterum forsitan concedendis in omnibus et per omnia uti et gaudere possit et valeat, statuere, decemere et concedere et nichi- lominus ut erectio huiusmodi felicius succedat et in dicta ecclesia divi- nus cultus peramplius augmentur (sic) et conservetur, de Veris prefatam necnon de Bigghenkerke per duos rectores regi solitam et que per unum commode regi potest, ac de Reinisse (sic) in Suytbevelandie partibus sitam, que de jure patronatus dicti baroni (sic) existunt, par- rochiales ecclesias, quarum fructus eadem Sanctitas hie dignetur habere pro expressis sufficienter, cum omnibus juribus et pertinentiis suis pre fate erigende ecclesie ita quod cedentibus vel decedentibus ipsarum uniendarum ecclesiarum rectoribus reservatis ex singulorum ipsorum fructibus singulis congruis pro singulis vicariis singularum earundem deputandis ad quarum vicariarum personarum ydonearum presentatio videlicet que ad baronis presentationem pertinet, ad baronem, heredes et successores predictos, institutio vero illorum vicariorum ad deca num et capitulum huiusmodi perpetuo spectent et pertineant et qui vicarii dictarum ecclesiarum animarum curam gerent et illis in divinis deserviant, portionibus, ex quibus congrue sustentari, episcopalia jura solvere et alia sibi incumbentia onera supportare possint ipsarumque 211

Tijdschriftenbank Zeeland

Archief | 1972 | | pagina 225