hora mortis, idcirco ego, Petrus de Zirixee, scolasticus ecclesie Traiec-
tensis, sanus per Dei gratiam mente, licet corpore languens, desiderans
inevitabile debitum prevenire ob salutem anime mee et parentum meo-
rum condo testamentum meum in hunc modum. Ante omnia vero con-
stituo, facio et ordino rneos manufideles sive mee ultime voluntatis
executores, videlicet discretos viros Hubertum de Bosinchem, meum
concanonicum, Petrum de Meere, semiprebendarium ecclesie beate
Marie Traiectensis, ac Wilhelmum dictum Borre, laycum opidanum in
Zirixee, et quemlibet eorum in solidum ita quod neutrius sit melior
conditio occupantis, quos et eorum quemlibet propter Deum rogo et
volo, ut ante omnia debita mea de paratioribus bonis meis integraliter
persolvant, credita mea recipiant ac deinde legata mea et fidei com-
missa dent, distribuant et exsolvant, prout in meo testamento et codi
cillis plenius continetur. In primis vero do, lego ad memoriam meam in
ecclesia Traiectensi predicta perpetuo faciendam annuatim redditus tre-
decim librarum boni pagamenti videlicet singulis mensibus unam libram
et in die aniversarii mei duas libras eiusdem monete distribuendos inter
canonicos et chorisocios presentes ibidem in choro in vigiliis et missis
et in visitatione sepulchri mei, prout moris est et hactenus est con-
suetum in talibus et consimilibus memoriis faciendis. Et nichilominus
volo, quod de huiusmodi meis memoriis sive de redditibus ipsarum
ministri summi altaris Traiectensis videlicet legentes epistolam et
ewangelium habeant tantum sicut unus canonicorum ibidem presen-
tium. Et cum hoc etiam volo, quod dicti ministri sive servientes tan
tum habeant, quantum consueverunt et habere solent chorisocii et
presbiteri ecclesie antedicte cotidie ibidem presentes. Item volo, quod
huiusmodi tredecim librarum redditus comparentur et emantur cum
pecunia de domo mea claustrali recipienda, qua assigno domino Hu-
berto de Bosinchem, concanonico meo predicto, pro centum et viginti
libris nigrorum turonensium, si earn acceptare et habere voluerit pro
pecunia antedicta. Si vero pecunia de dicta domo mea claustrali reci
pienda non suffecerit ad comparandum et emendum redditus annuos
supradictos, extunc volo, quod huiusmodi redditus integraliter sup-
pleantur et emantur de redditibus anni gratie mee mihi post mortem
meam competentibus in ecclesia mea predicta. Et hec committo dis
position! et ordinationi meorum manufidelium predictorum. Item ad
fabricam ecclesie mee Traiectensis predicte do, lego quinque libras
parvorum turonensium in pecunia numerata. Item cuilibet chorisocio
presbitero eiusdem ecclesie do, lego quinque solidos dicte monete.
Item fratribus predicatoribus in Traiecto unam libram nigrorum turo
nensium, fratribus minoribus ibidem tantum. Item canonicis regulari-
bus ibidem tantum. Item sanctimonialibus monasterii sancti Servatii
ibidem tantum. Item sanctimonialibus Vallis sancte Marie tantum. Item
219