hora mortis, idcirco ego, Petrus de Zirixee, scolasticus ecclesie Traiec- tensis, sanus per Dei gratiam mente, licet corpore languens, desiderans inevitabile debitum prevenire ob salutem anime mee et parentum meo- rum condo testamentum meum in hunc modum. Ante omnia vero con- stituo, facio et ordino rneos manufideles sive mee ultime voluntatis executores, videlicet discretos viros Hubertum de Bosinchem, meum concanonicum, Petrum de Meere, semiprebendarium ecclesie beate Marie Traiectensis, ac Wilhelmum dictum Borre, laycum opidanum in Zirixee, et quemlibet eorum in solidum ita quod neutrius sit melior conditio occupantis, quos et eorum quemlibet propter Deum rogo et volo, ut ante omnia debita mea de paratioribus bonis meis integraliter persolvant, credita mea recipiant ac deinde legata mea et fidei com- missa dent, distribuant et exsolvant, prout in meo testamento et codi cillis plenius continetur. In primis vero do, lego ad memoriam meam in ecclesia Traiectensi predicta perpetuo faciendam annuatim redditus tre- decim librarum boni pagamenti videlicet singulis mensibus unam libram et in die aniversarii mei duas libras eiusdem monete distribuendos inter canonicos et chorisocios presentes ibidem in choro in vigiliis et missis et in visitatione sepulchri mei, prout moris est et hactenus est con- suetum in talibus et consimilibus memoriis faciendis. Et nichilominus volo, quod de huiusmodi meis memoriis sive de redditibus ipsarum ministri summi altaris Traiectensis videlicet legentes epistolam et ewangelium habeant tantum sicut unus canonicorum ibidem presen- tium. Et cum hoc etiam volo, quod dicti ministri sive servientes tan tum habeant, quantum consueverunt et habere solent chorisocii et presbiteri ecclesie antedicte cotidie ibidem presentes. Item volo, quod huiusmodi tredecim librarum redditus comparentur et emantur cum pecunia de domo mea claustrali recipienda, qua assigno domino Hu- berto de Bosinchem, concanonico meo predicto, pro centum et viginti libris nigrorum turonensium, si earn acceptare et habere voluerit pro pecunia antedicta. Si vero pecunia de dicta domo mea claustrali reci pienda non suffecerit ad comparandum et emendum redditus annuos supradictos, extunc volo, quod huiusmodi redditus integraliter sup- pleantur et emantur de redditibus anni gratie mee mihi post mortem meam competentibus in ecclesia mea predicta. Et hec committo dis position! et ordinationi meorum manufidelium predictorum. Item ad fabricam ecclesie mee Traiectensis predicte do, lego quinque libras parvorum turonensium in pecunia numerata. Item cuilibet chorisocio presbitero eiusdem ecclesie do, lego quinque solidos dicte monete. Item fratribus predicatoribus in Traiecto unam libram nigrorum turo nensium, fratribus minoribus ibidem tantum. Item canonicis regulari- bus ibidem tantum. Item sanctimonialibus monasterii sancti Servatii ibidem tantum. Item sanctimonialibus Vallis sancte Marie tantum. Item 219

Tijdschriftenbank Zeeland

Archief | 1972 | | pagina 233