libet eodem ad obtinendum institutionem tendente et ilia per dictum adversarium obtenta et eo ad ipsius possessionem admisso, prout hec latius in confectione litterarum exprimentur, dubitat idem orator huius- modi presentationem de persona sua seu sibi de dicta portione collatio- nem factam cum suis indesecutis viribus ex certis causis non subsistere et forsan dicta altera portio ad hue vacat nec uni nec alteri ius in ea vel ad earn competitur, supplicat igitur humiliter Sanctitati Vestre orator, quatenus statum dicte cause, in qua ad certos actus et terminos indi- ciales et substantiales citra tamen cause conclusionem processum ex- titit, pro expresso habentes ac eidem oratori specialem gratiam facientes dicto abbati et iudici seu cuicumque alteri, coram quo ex nunc forsan ipsa causa introducta est seu esse introduci contigerit, committere et mandare dignemini, quod si per eventum litis huiusmodi constiterit sibi neutri dictorum litigantium ius in eadem portione vel ad earn com- petere, illam, cuius fructus octo marcarum argenti secundum commu- nem extimationem valorem annuum non excedunt, sive ipsa, ut pre- fertur, vel alias quovismodo seu ex alterius cuiuscumque persona vel per liberam dicti T(heodrici) aut alicuius alterius de ilia in dicta curia vel extra earn etiam coram notario publico et testibus sponte factam resignationem seu constitutionem "Execrabilis" vel capitulum "De inulta" aut assecutionem alterius beneficii ordinaria auctoritate collati vacet, etiam si vero collatio etc. devoluta ipsaque portio affecta aut generaliter vel specialiter reservata seu litigiosa inter aliquos alios, cuius litis statum etc. etiam pro expresso existat, conferat et assignet ac provideat de eadem dicto oratori seu ipsa Sanctitas Vestra provideat vel provideri mandet in forma simplicis aut nove provisionis, prout magis sibi oratori expediet, de gratia speciali. Constitutionibus et ordi- nationibus apostolicis et alias in contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Cum clausulis oportunis. Concessum ut petitur in pre sentia domini nostri pape. A(rdicinus) Alerien(sis). Et cum clausula absolutions etc. ad effectum presentium. Et quod obstantie dicti oratoris habeantur pro expressis. Et in forma simplicis vel nove provisionis aut gratie si neutri. Et cum clausula generalem reservationem importante. Et quod maior valor verbis exprimi et maior ac verior premissorum et circa ea specificatio cum statu cause fieri possit in cancellarie aposto- lice confectione litterarum. Et quod hie status cause habeatur pro expresso. Concessum. A(rdicinus) Alerien(sis). Datum Rome apud sanctum Petrum quinto Kalendas Januarii anno duodecimo. Reg. Suppl. no. 818, fol. 107 vso. 108, Vaticaans archief Rome. 232

Tijdschriftenbank Zeeland

Archief | 1972 | | pagina 246