dost
Petimus hoc tanquam iniquum et mali introductivum removeri.
5 Item, quocienscumque ballivusk injuriam in dicta villa fecerit et hoc notum sit majori
parti scabinorum per eorum juramenta et fuerit a dictis scabinis requisitus, nec desistere
velit, quod amplius in dicta balivia non persistat'.
6 Item, quod dictus balivus nullam executionem juris faciat corporalem vel pecuniariam
nisi a scabinis sibi a debito scoltata monitis fuerit judicatum"1. Et si ballius aliquem capti-
vum teneat de facto qui justiciam petit secundum leges vel consuetudines", sibi fiat justi-
cia in pretorio infra tercium diem vel saltern infra nonum, quibus pretorium est apertum,
vel jurisdictio. Et si tunc ballivus aliquis judicatur vel parti, teneatur3 quousque satisfece-
retP, et si constiterit per sentenciam scabinorum aliquem injuste esse captum, balivus veri
pars hoc perpetransr ipsum indempnem observetp antequam amplius pretorium possit ape-
riri ut alicui justicia fiat.
7 Item, tredecim scabini debent omni anno eligi in festo Purificationis secundum privile-
gia noviter a domino comite concessa. Hoc privilegium continet quod nullus sit scabinus
in perpetuum qui erat contra villam nostram ab extra tempore quo villa nostra erat obsessa
ab illis de Brugis et de Franco, et si talis eligatur cum ad noticiam domini comitis veniat
removeatur et alter loco illius fiat electione domini nec aliter1.
8 Item, dicti scabini cum electi fuerint eligant sibi burgimagistros, consiliarios, officiales
ad utilitatem ville secundum eorum juramenta.
9" Item, ab antiquo duo scoltete fuerunt hereditarii qui dictos scabinos ntonere habebant
in virscamia et nullus alter, videlicet dominus Gherardus Moer et Nicholaus de Baerle,
quorum dominus Gherardus abest.
Petimus ununt loco sui substitui ut omnibus justiciam petentibus legitime satis fiatv.
10 Item, si scoltete absentes et in domibus propriis requisiti inveniri non possint, quin-
que scabini habeant potestatem unum scoltetam faciendi pro necessitatibus et utilitatibus
domini comitis et ville, salvo jure cujuslibet".
11" Item, si balivus aliquem burgenserm de Ardenburc2 pro quacumque causa captivum
teneat ipsum liberet antequam pretorium aperiatur, sive antequam sententia aliqua feratur
pro delicto vel statuto quocumque, et postea si delictum vel infrictionem statuti sibi velit
inputare ipsum in pretorio coram scabinis vocet et legitime petat ut qualibet alter et sem
per stet sine ligamine prisionis, januas et viam apertas habeat ut respondeat de sibi impu-
tatis. Et si per sententiam scabinorum de delicto vel statuto convincatur sententia executo-
ria per ballivum demandetur ipsum capiendo vel bona sua arrestando usque ad summam
judicatam. Et si aliquem banniri contingat pro delicto quocunque bannitus maneat sed
bona remaneant prout ab antiquo fuerit observatum scilicet quod bannito bona remaneant
ac si presens in villa essetaa.
(Zie voor de artt. 12 - 35 bijlage 2)
36 Item, petimus quod nullus extraneus undecunque natus sit si delictum in villa com-
mittat vel alias quocunque modo pugnam vel injuriam aliquam infra terminos ville com-
mittat, in eadem villa judicum suum capiat et executio in corpore et bonis suis fiat per bal
livum dicte ville: ubicunque moram traxerit, sive in villis sive in Franco sive in
quocunque alio territorio Flandrie dum tamen legitime fuerit adjumatusbb.
37 Item, petimus cum termini ville nostre sint multum stricti et plures malefactores juxta
nos habitent in locis multum suspectis, quatenus termini ville nostre extendantur, ut male-
35