riam aliquam passus fuerit pro sentencia ferenda, tempore quo fert sentenciam vel post, et hoc probari possit occasione dicte sentencie factum esse, solvat sexa- ginta libras, comiti triginta, cuilibet inju- riatorum tandundem. 30 Item sciant omnes quod ille qui est de opido Ardenburgensi cujuscunque foresfacti delictum commiserit nil amplius quam sexa- ginta libras amittere potest", nisi legitime per sca- binos convictus sit de raptu ut dictum est, vel de falcitate, vel nisi hominem occiderit. Quod si ho minem occiderit capite puniatur. 18 Preterea sciant omnes quod vir qui sit de opido Brugensi cuiuscuntque foris- facti rem fecerit, non amplius quam LX libras amittere potest, nisi legitime per scabinos convictus fuerit de raptu, ut dic tum est, vel de latrocinio, vel de falsitate, vel nisi hominem occiderit; quod si quis occiderit hominem capud pro capite dabit et omnia sua in potestate comitis erunt absque omni contradictione, si de homocidio veritate scabinorum teneatur. 31 Item nemo in dicta villa armatus in- cedat, nisi sit mercator transiens vet alter cui gratia negocii sui in villa portare licelf. Si quis vero villam intrare voluerit ut ibi moram faciat aliquatenus arma in suburbio dimittat, quod si non fecerit sexaginta solidos et arma amittet, totum comiti erit. Justiciariis vero et ministris ipsorum arma portare licebit, quia pacem ville nocte et die observare et cu- stodire debent. Burgensibus etiam gladium portare et reportare licebit si de villa exeant festinanter et sine mora. 32s Item si scabini gratia necessitatis vel emendationis ville de assensu justicie comitis statutum in pane, vino et aliis victualibus ac ceteris mercibus constituerint, medietas eorum que ex statuto provenientur comitis erit, alia medietas ville. Et si secundum diversitatem temporum scabinis utile videatur diminuere emen- dare et omnino adnichilare, possint prout eis utile videbitur. Et omni tempore ha- beant dicti scabini potestatem statuta fa- ciendi ballivo tamen requisito, et revo- care semper quando scabinis videbitur expedire, quia secundum diversa sunt utilia ville, et sufficiat cum majori parte scabinorum dicta statuta revocare. 19 Nemo infra prefinitos terminos ma- nens infra muros castri gladium ferat, nisi sit mercator vel alius qui gratia ne gocii sui per castrum transeat. Si vero castrum intraverit causa inibi morandi, gladium extra in suburbio dimittat, quod si non fecerit LX solidos et gladium amittet. Iusticiis vero comitis et ministris earum, quoniam pacem castri observare debent, nocte ac die infra castrum arma ferre licebit. Viris etiam Brugensibus gladium portare et reportare licebit dum- modo castrum exeant festinanter. Si quis autem eorum, moras faciendo vel per castrum vagando, gladium portaverit LX solidos et gladium amittet. 20 Si scabini gratia emendationis ville assensu iusticie comitis bannum in pane et vino et ceteris mercibus constituerint, medietas eorum que ex banno proveniet comitis erit et altera medietas castellani et opidi. 41

Tijdschriftenbank Zeeland

Archief | 1990 | | pagina 71