Transcriptie (in drukletters) 11 Signum domni Ottonis invictissimi (M) imperatoris augusti. Egbertus cancellarius ad vicem UUilligisi archicappellani notavi. Data XV kl. februarii anno dominicae incarnationis DCCCC LXXVI, indictione IIII, anno vero regni1 domni Ottonis XV, imperii Villi actum Bruohsela In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi. Otto divina ordinante providentia imperator augustus. Quoniam regiae vel imperatorie dignitatis officium esse constat, ut monasteria vel loca Deo et Sanctis Eius dicata ob divini cultus augmentum novis semper auctoritatibus roborentur, idcirco notum esse volumus omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam futurorum industriae, quod monachi venerabilis <meritoque laudabilis) viri UUomari abbatis monasterii quod dicitur Ganda, quod est constructum |j in honore sancti Petri principis apostolorum, ubi etiam sanctus Bauo con fessor Christi corpore requiescit, nostram adierunt serenitatem, orantes Ut rebus vel pro- prietatibus eiusdem sui monasterii infra regni nostri terminos constitutis emunitatis vel defensionis nostrae bravium 11 concederemus, hocque nostrae auctoritatis prae- cepto roboraremus. Quas quidem res quorundam tyrannica invasione aliquandiu iniuste pracreptas, beat^ momoriae domnus genitor noster gloriosus imperator sepe fratribus praefati loci pro hoc ?que 11 eum adeuntibus bcnigne reddiderat, sed htimani debiti sorte praeventus ad meliora ut credimus transmigrans, nullum super hoc imperialis auctoritatis scriptum ediderat. Quapropter post illius ex hac luce discessum iamdicti venerabilis (abbatis) monachi, ut dictum est, nostram adierunt celsitudinem, petentes ut secundum domni genitoris nostri lauda- bile votum nostrae quoque largitatis et inmunitatis eis prospicerc dignaretur auctoritas. Nos quoque ob spem divinae remunerationis ac pro sa-| lute eiusdem domni carissimi nostri patris atque statu et incolomitate imperii nostri, piam illorum noluimus frustrari petitionem, sed easdem res omni cum intcgritate cis restituentes nostrae auctoritatis inmunitate ac tuitione confirmamus, quarum haec sunt nomina, hoc est in pago Scaldis possessionem vocabulo Creka et Papingalant, cum aecclesia, et super fluvium Golda terram in qua possunt ali DCCCCte oves, et Fronenes cum plurimis adiacenciis, et in pago Beuelanda omnem terram a Suthera Suthflita usque Curtagosum et Campan et quic- quid ex ditione sancti Bauonis in UUalacra contineri dinoscitur, etin Brum- sale similiter, et in Hostholt super fluvium Laraha terram ubi possunt pasci verveces CCCC1?, et super Dipanha ubi CO?. Paternae igitur auctoritati ob hrmitatis gratiam hanc nostram superaddimus auctoritatem per quam praecipimus atque iubemus, ut nullus iudex publicusvel quislibet0 ex iuditiaria potestate, in aecclcsias aut loca vel agros seu reliquas possessiones memorati monasterii ad causas audiendas vcl freda exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fideiussores tollendos, aut homines ipsius monasterii tam ingenuos quam et scruUos super terram 11 ipsius commanentes distringendos, nec ullas redibitiones aut inlicitas occasiones requirendas, nostris et futuris temporibus ingredi audeat Sed liceat memorato abbati suisque successoribus res pracdicti monasterii sub immunitatis nostrae defensionc quicto ordine possidcrc quatlnus ipsos servos Dei qui ibidem Deo famulantur, pro nobis et coniuge nostra atque stabilitate totius imperii nostri a Deo nobis concessi atque conservandi iugiter Domini 11 misericordiam exorare delectct. Hanc itaque auctoritatem, ut pleniorem in Dei nomine obtineat firmitatem et a hdelibus sanctae Dei aecclesiae et nostris verius certiusque credatur et diligentius conscrvetur, eam manu propria subter firmavimus et anuli nostri impressione signari iussimusr. Gepresenteerd door Dr. A.C.F. Koch, 1970 Transcriptie oorkonde door Koch (foto auteur).

Tijdschriftenbank Zeeland

Zeeland | 2019 | | pagina 8