111. Tradantur singulis septimanisidque diebus feriatis exercitia domi confecta, quibus nova prae- scribantur. Legantur autem haec exercitia reliquis diebus post habitas lectiones. Ostendantur etiam iisdem diebus phrases et difliciliorum vocabulorum rationes scriptae e lec- tionibus privatis. Pietas prora ac puppis studiorum esse debet. Eoque omnes hue conatuslabores ac vigilias di- rigere oportetsummaque ope nitendum ut ea imprimis animi puerorum imbuantur. Ideo diebus feriatis opera sedulo danda est, ut discipuli tunc recitent lectiones Catecheticasquae secundum testimonia S. S. examinandae. Testamentum No vum graece in Classibus superioribuslatine in inferioribus explicabitur et examinabitur. Graecae linguae studium nulli arbitrarium esse debetquia omnis sapientiaeeruditionisque lin- guam earn fontem esse constatac ne latinam quidem sine aliqua ejus cognitione posse intelligi. Poëseos ratio diligenter habeaturut luculentis incrementis adolescatinque ea cum cura ac non pro arbitrio adolescentium instituatur Juven ilis.- ut ea ratione ad varios optimosque autores legendos praeparetur. 27 Jul. 1655. OBSERVATIO EX DECRETO ORDINUM.

Tijdschriftenbank Zeeland

Zeeuwsche Volks-Almanak / Nehalennia | 1849 | | pagina 137