17 veritis videte, quod concupivistis habebitig certe, cum bono Deo. Taceo et exspectoteque Tuamque salvere jubeo Vale ïui amantissimus J. Cats. Adres Ernstfeste heer achtbaere heer Adriaen Blijenbdrch Bentmr vande Alblasser Weert inde munte Tot Dordrecht. III. 1623 Maart 27. Laus Deo Middelb. XXVlIen Martii 1623. Amplissime et Clarissime vir. Tuas accepi et noster rediitquid agimus P Ego sane liinc dissuasionibus inde persuasionibus in dies misere divexor, imo maceror; aliquando omnes, aliquando singuli in me incum- bunt, et quidquid dici et cogitari potest in medium proferunt. quid dicam? omnem (quod aiuntj lapidem movent ut infectum sit quidquid hactenus actum est. Adde Maium mensem iam instare, adeo ut de domo apud vos prospicienda, de domo hie alienanda agendum, ltaque ut res maturetur etiam atque etiam optem ne diutius hisce molestiis enecer. Tuam itaque fidem ac amicitiam obtestor, mi Blyenburgi, ut ea Methodo rem peragas qua celerius ad umbilicum perduci possit. Sive id lit- teris agendum sive alio quovis modo arbitreris. Quod ad me ut rotunde ac candide loquar, vereor ne si litteris res tractetur ego iterum in angustias, quas dixiincidamet misere ut Zie Erasmus, Adagia I, IV, 30. Archief 1912. 2

Tijdschriftenbank Zeeland

Archief | 1912 | | pagina 73